monumenta.ch > Tertullianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 45, 2
Atque adeo quid plenius dictum est: non occides, an vero: ne irascaris quidem? Quid perfectius prohibere adulterium, an etiam ab oculorum solitaria concupiscentia arcere? Quid eruditius de maleficio, an et de maleloquio interdicere? Quid instructius, iniuriam non permittere, an nec vicem iniuriae sinere ? dum tamen sciatis ipsas quoque leges vestras, quae videntur ad innocentiam pergere, de divina lege ut antiquiore formam mutuatas. Diximus iam de Mosis aetate.